monumenta.ch > Beda Venerabilis > 50
Beda, De Temporum Ratione, XLIX. Argumentum inveniendi quota sit indictio. <<<     >>> LI. Quomodo errent quidam in primi mensis initio.

CAPUT L. De epactis lunaribus. [

BRID. RAMES. GLOSSAE. Nam verbi gratia, hodie cum scribo, si quinta est luna isto, ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava. Huius igitur versiculi glossa iam superius est scripta, cuius initium est: Si vis scire qualis luna fuerit in transacto anno in uno quoque datarum. Hodie, quasi hoc die. Quotidie, non cotodie, ut si quot diebus. Cras, quod est postea. Extremum est pridie, et dictum extremum ab eo, quod iam dies ipse sit a nobis extraneus, et praetereundo alienus. Pridie autem, quasi priori die. Perendie, id est, per ante diem, vel in antecessum, id est, prius. Hanc praefixam sui cursus regulam semper observantes, ut quoties minorem decimum quintum numerum habent, paschalem lunam praeferant. Si enim maiorem numerum habuerint epactae XV, in XI Kal. April., non ostendunt illae epactae lunam paschalem. Per epactas igitur in hoc loco aetatem lunae intellige. Talis est ratio: si decima quinta fuerit luna in XI Kal. April. decima quarta luna paschalis non debet praeire aequinoctium, sed sequi, aut aliquando in ipso aequinoctio decima quarta fieri. Unde multum errare constat eos qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die quaerendum definiunt, quia videlicet ibi nata luna ante tempus aequinoctii plenilunium ostendit. Prima igitur aetas lunae, quae fuit in initio mundi, sic fuit, decimo quarto vero Kalend. April. quasi octavo Idus Martii fuisset nata; propterea errant, qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die requirunt.

Quia sicut luna et stellae non a seipsis ut perhibent, sed a sole habent ut luceant, sic et Ecclesia sanctique omnes non suae merito virtutis, sed gratia largitoris habent bonum quo vivunt. Stellae lumen a sole mutuantes cum mundo verti, ut puta uno loco fixae, et non stante, mundo vagae ferri dicuntur, exceptis his quae planetae, id est, errantes vocantur, easque diei adventu celari, nec unquam coelo decidere, fulgor plenilunii et solis probat deliquium, quamvis videamus igniculos ex aethere lapsos portari ventis, vagique lumen sideris imitari trucibus orientibus ventis. Sidera autem alia sunt in liquorem soluti humoris fecunda, alia concreti in pruinas, aut coacti in nives, aut glaciati in grandines; alia flatus teporis, alia vaporis, alia roris, alia frigoris. Nec solum errantia, ut Saturnus, cuius transitus imbriferi fiunt, sed et quaedam fixa polo cum errantium fuerint accessu, vel radiis impulsa, ut succulae in fronte Tauri, quas obid Graeci pluvio nomine Hyadas appellant. Quin et sua sponte quaedam statutisque temporibus, ut Hoedorum exortus, et arcturi, qui per Idus Septemb. cum procellosa grandine surgit; et nimbosus Orion, et Canicula, quae nimium fervens XV. Kalend. August. emergit.

Stellae lumen a sole, scilicet sicut sancti a Christo mutuantes, id est, accipientes. Stellae omnes et luna, a sole lumen accipiunt. Licet enim sint igneae naturae, et licet ex eadem luce sint factae qua et sol, tamen non tantae virtutis sunt, ut possint per se lucere sine sole. Illuminantur enim cuncta radiis solis, quod exhibetur nobis in figura Christi sanctorumque illius, qui quod virtutis habent ab ipso accipiunt.

Stellae non habere proprium lumen, sed sole illuminari dicuntur; nec eas unquam de coelo abscedere, sed veniente sole celari. Omnia enim sidera obscurantur sole oriente, et non cadunt. Nam dum sol ortus sui signa praemiserit, omnis stellarum ignis sub eius luminis fulgore evanescit, ita ut praeter solis ignem nullius sideris splendor videatur. Hinc etiam et sol appellatur, eo quod solus appareat obscuratis cunctis sideribus. Nec mirum hoc de sole, cum etiam plena luna et tota nocte fulgente, pleraque astra non luceant. Esse autem per diem stellas in coelo, probat solis deliquium, quod quando sol obiecto orbe lunae fuerit obscuratus, clariora in coelo astra videntur. Stellae dictae a stando, quia fixae stant semper in coelo. Stellae immobiles sunt et cum coelo perpetuo motu feruntur. Feruntur quae coelo fixae sunt, et cum coelo volvuntur; moventur vero quaedam, sicut planetae, id est, erraticae, quae cursus suos vagos certa definitione conficiunt. Stellae, et sidera et astra inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis; sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades. Astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, dum et astra pro stellis, et stellas pro sideribus ponunt. Stellae autem secundum mysticum intellectum sancti viri intelliguntur, de quibus dictum est: Qui numerant multitudinem stellarum. Sicut enim omnes stellae a sole illuminantur, ita sancti a Christo gloria coelestis regni clarificantur. Et sicut prae fulgore solis et vi maxima luminis eius sidera obtunduntur, ita et omnis splendor sanctorum in comparatione gloriae Christi quodam modo obscuratur. Et quemadmodum stellae sibi differunt claritate, ita iustorum diversitas meritorum discretione.

]
SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent; inde epactae Graeco vocabulo, id est, adiectiones dictae, quod per annos singulos XI dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quia ad inveniendas quotae sint lunas Calendarum, IX per totum adiiciuntur annum, ut supra docuimus: epactae iure, id est, adiectiones, vocantur, et quidem per totum anni vertentis orbem [C, suas.] suos quaeque dies habet adiectiones lunares XI. Nam, verbi gratia, si hodie cum scribo quinta est luna, isto ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava, nec eadem huc quae nunc est priusquam XXIX annorum peracto circulo redit.
2 Sed proprie quae in circulo decennovenali annotatae sunt epactae lunam quota sit in XI Calendas Apriles, ubi paschalis est festi principium, signant, hanc praefixam sui cursus regulam semper observantes, ut quoties minorem XV numerum habent, paschalem lunam praeferant; quoties autem maiorem, in sequentem lunam pascha quaerendum praemonstrent.
3 Quia nimirum lunae paschalis plenitudo non aequinoctium praeire, sed, sicut in principio creaturarum ordinatum est, sequi potius debet, quando primum ortus est sol inchoatione diei vernum tenens aequinoctium, deinde orta est luna in inchoatione noctis autumnalis aequinoctii tenens ipsa particulam. Unde multum errare constat eos qui lunae paschalis initium a tertio Nonarum Martiarum die quaerendum definiunt, quia videlicet ibi nata luna ante tempus aequinoctii plenilunium ostendit.
4 Ideoque solennitati paschali inhabilis est, in qua, sicut diximus, primum solem primitivae creationis statum, ac deinde lunam necesse est conscendere, ut et hic per aequinoctii transgressum longitudinem noctis superet, et illa per plenilunium totam eius quantulacunque est longitudinem illustret. Quod ad Christi et Ecclesiae sacramentum respicere nemo est fere qui ambigat, de quo et in primordiis huiusce opusculi aliqua perstrinximus, et nunc paucis replicemus.
5 Quia sicut luna et stellae non a seipsis, ut perhibent, sed a sole habent ut luceant, sic et Ecclesia, sanctique omnes non suae merito virtutis, sed gratia largitoris habent bonum quo vivunt. Et sicut non nostri vigore arbitrii fortitudinem nostram, sed illo nos suscipiente, illius misericordia praeveniente custodimus, nec sufficientes sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, ita etiam in tempore quo nostrae redemptionis insignia celebramus, solaris perfectio splendoris quae illuminat lunarem quae illuminatur antecedere debet.